Stil: Januar 2010 Archive

Es war ja tatsächlich wenig stilvoll, wie sie den türkischen Botschafter empfangen hatten.


Israeles apud Turcos se excusant

Israeles hodie vesperi apud Turcos de legato eorum humilitato se excusaverunt; quam excusationem praeses Turciae, Abdullah Gül, ab Israelibus poposcerat minatus se eum de legatione revocaturum, nisi excusatio sibi daretur.

Benjamin Netanyahu, qui regimini Israeliano praeest, nunc sperat discordias finitas fore.

Nam Danny Ajalon, minister vicarius rerum exterarum, cum dignitatem legati Turcorum publice minuisset, Turcis de ea re satisfacere non potuit.

Inter Turcos et Israeles discordia de rebus ad Palaestinenses pertinentibus orta est. Praeterea Recep Erdogan, primus minister Turcorum, contendit, ut in discordia sedanda, quae inter Israeles et regimen Iranianum esset, etiam de armis atomicis Israelianis ageretur, quae a communitate internationali occultarentur.

Vice versa Israeles Turcis obiecerunt, quod emissiones antisemiticas in televisione sua tolerarent.

Ajalon enim fabellis continuatis, quibus titulus „luporum vallis", reclamaverat, quae televisione Turca emittebantur. In quibus spectari potest, quomodo puer Turcus a procuratore quodam officii secreti "Mossad" abducatur.

Ajalon, cum de his rebus cum legato Turcorum, Ahmet Celikkol, colloqueretur, eum in sella humiliore considere iussit; praeterea mensam nullo vexillo nisi Israeliano ornatam fuisse constat. Celikkol „ex XXXV annis", inquit, „munere legati fungor. Numquam in dignitate mea ita sum minutus".

Quelle: ephemeris; Schreibfehler "revocaturum" korrigiert auf Anregung von Arius

Über dieses Archiv

Diese Seite enthält alle Einträge der Kategorie Stil aus Januar 2010.

Stil: Oktober 2009 ist das vorherige Archiv.

Stil: Oktober 2010 ist das nächste Archiv.

Aktuelle Einträge finden Sie auf der Startseite, alle Einträge in den Archiven.